WebLettres classiques

Tite Live, Livre XXX : Aide à la lecture : coloration syntaxique


Afficher :  ▶ Le texte uniquement  ▶ les subjonctifs  ▶ les infinitives  ▶ les ablatifs absolus  ▶ les corrélations


[12] <1> Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo grauiter icto effusus opprimitur capiturque <2>et uiuus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. <3> caedes in eo proelio minor quam uictoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat: <4> non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. <5> Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens hominum se contulerat uis. <6> Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam uictorem reciperatum tanto post interuallo patrium inuisere regnum, sed tam secundis quam aduersis rebus non dari spatium ad cessandum; <7> si se Laelius cum equitatu uinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. <8> adsentiente Laelio praegressus Cirtam euocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante ualuit quam rex uinctus in conspectum datus est. <9> tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pauore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud uictorem quaerentium patefactae portae. <10> et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato uadit equo. <11> Intranti uestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus aduoluta eius <12> 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt uirtusque et felicitas tua; sed si captiuae apud dominum uitae necisque suae uocem supplicem mittere licet, <13> si genua, si uictricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, <14> hanc ueniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiua tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium uenire sinas. <15> si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem: <16> quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit uides. si nulla re alia potes, morte me ut uindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque. <17> ' forma erat insignis et florentissima aetas. itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, <18> non in misericordiam modo prolapsus est animus uictoris, sed, ut est genus Numidarum in uenerem praeceps, amore captiuae uictor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. <19> institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; <20> nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi uelut in captiuam quae Masinissae iam nupta foret. <21> factis nuptiis superuenit Laelius et adeo non dissimulauit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captiuis detractam eam geniali mittere ad Scipionem conatus sit. <22> uictus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captiuis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuuante Masinissa recipit.

[13] <1> Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis uelut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. <2> praecedebat ipse uinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famaeque gentis uictoriam suam augendo addebat: <3> illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque <4> ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta prouincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam nauigauerit, <5> Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum uenerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. <6> sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. <7> iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut uita eius fama mortis et latebris ferarum modo in siluis rapto uiuentis tegeretur. <8> His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. mouit et Scipionem cum fortuna pristina uiri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac priuatim iuncti. <9> eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo uictore. nam cum Scipio quid sibi uoluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, <10> tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma aduersus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; <11> tum se insanisse, tum hospitia priuata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. <12> illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum auertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma aduersus hospitem atque amicum induerit. <13> perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse uideat. <14> neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuuenta incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.

[14] <1>Haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; <2> et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem uidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. <3> et eo foediora haec uidebantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuuenem nullius forma pepulerat captiuae. haec secum uolutanti Laelius ac Masinissa superuenerunt. quos cum pariter ambo et benigno uoltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, <4> abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. <5> atqui nulla earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. <6> hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes, Masinissa, adiecisse uelim. non est, non--mihi crede--tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique uoluptatibus. <7> qui eas temperantia sua frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus. <8> quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis uictus captusque est. <9> itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; <10> et regem coniugemque eius, etiamsi non ciuis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium uideremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. <11> uince animum; caue deformes multa bona uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.'

[15] <1>Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret -- <2> promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum--ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. <3> ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, <4> ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet <5> ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat. <6> memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. Hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum ad Sophonibam uenisset, <7> 'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius uir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' <8> non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide hausit. <9> quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur, <10> nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. <11> postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius, in tribunal escendit et contionem aduocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat. <12> addit uerbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. <13> Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares uiri, prout a quoque nauata opera erat, donati. <14> his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.

[16] <1>Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat permunit. <2> Carthaginienses non breui solum sed prope uano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, <3> iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum uis. <4> qui ubi in castra Romana et in praetorium peruenerunt more adulantium --accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant--procubuerunt. <5> conueniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. <6> ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate bis iam euersae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; <7> imperium ex uictis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret quae uellet. <8> Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli euentu auctam, uictoriam se non pacem domum reportaturum esse; <9> tamen cum uictoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. <10> leges pacis se has dicere: captiuos et perfugas et fugitiuos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; <11> naues longas praeter uiginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. <12> --pecuniae summam quantam imperauerit parum conuenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum inuenio.-- <13> 'his condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.' <14> ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret, <15> legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetrabilior pax esset.

[17] <1>Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. <2> consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses uenirent. <3> supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde aduocata cum C. Laelio in rostra escendit. <4> ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, deuictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia uictoria peragratam, <5> tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent. <6> itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret. <7> Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; <8> deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnaturus, <9> dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. <10> petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; <11> et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. <12> ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare. <13> munera quoque quae legati ferrent regi decreuerunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clauo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere iussus: <14> legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et uestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.



Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité

© WebLettres 2002-2021 
Sécurisé par Positive SSL