WebLettres classiques

Tite Live, Livre XXX : Lemmatisation et fréquences


SOMMAIRE :  ▶ Chapitre 12 ▶ Chapitre 13 - Chapitre 14 -  ▶ Chapitre 15 ▶ Chapitre 16 ▶ Chapitre 17


Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;

Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :

  1. Le lemme lui-même et ses données morpholexicales, si nécessaire une désambiguation ;
  2. Le nombre d'occurrence du lemme dans le livre XXX au complet.

haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset non mediocri cura Scipionis animum pepulit et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem uidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret.

et eo foediora haec uidebantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuuenem nullius forma pepulerat captiuae.

haec secum uolutanti Laelius ac Masinissa superuenerunt.

quos cum pariter ambo et benigno uoltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset abductum in secretum Masinissam sic adloquitur.

'aliqua te existimo Masinissa intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam uenisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse.

atqui nulla earum uirtus est propter quas tibi adpetendus uisus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim.

hanc te quoque ad ceteras tuas eximias uirtutes Masinissa adiecisse uelim.

non est non - mihi crede - tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique uoluptatibus.

qui eas temperantia sua frenauit ac domuit multo maius decus maioremque uictoriam sibi peperit quam nos Syphace uicto habemus.

quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoraui et memini cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo.

Syphax populi Romani auspiciis uictus captusque est.

itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt quicquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani est et regem coniugemque eius etiamsi non ciuis Carthaginiensis esset etiamsi non patrem eius imperatorem hostium uideremus Romam oporteret mitti ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur.

uince animum caue deformes multa bona uno uitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.



Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité

© WebLettres 2002-2022 
Sécurisé par Positive SSL