WebLettres classiques

Tite Live, Livre XXX : Lemmatisation et fréquences


SOMMAIRE :  ▶ Chapitre 12 ▶ Chapitre 13 ▶ Chapitre 14 ▶ Chapitre 15 ▶ Chapitre 16 - Chapitre 17 -


Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;

Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :

  1. Le lemme lui-même et ses données morpholexicales, si nécessaire une désambiguation ;
  2. Le nombre d'occurrence du lemme dans le livre XXX au complet.

Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captiuis Romam uenit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt Laelium retinendum donec legati Carthaginienses uenirent.

supplicatio in quadriduum decreta est.

P Aelius praetor senatu misso et contione inde aduocata cum C Laelio in rostra escendit.

ibi uero audientes fusos Carthaginiensium exercitus deuictum et captum ingentis nominis regem Numidiam omnem egregia uictoria peragratam tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent.

itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.

postero die legatos Masinissae in senatum introduxit.

gratulati primum senatui sunt quod P Scipio prospere res in Africa gessisset deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum in quo post Syphacem sublatum si ita patribus uisum esset sine metu et certamine esset regnaturus dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse.

petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret et nisi molestum esset illud quoque petere Masinissam ut Numidas captiuos qui Romae in custodia essent remitterent id sibi amplum apud populares futurum esse.

ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse Scipionem recte atque ordine uideri fecisse quod eum regem appellauerit et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare.

munera quoque quae legati ferrent regi decreuerunt sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clauo tunicis equos duo phaleratos bina equestria arma cum loricis et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere iussus legatis in singulos dona ne minus quinum milium comitibus eorum singulorum milium aeris et uestimenta bina legatis singula comitibus Numidisque qui ex custodia emissi redderentur regi ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.



Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité

© WebLettres 2002-2022 
Sécurisé par Positive SSL