WebLettres classiques

Tite Live, Livre XXX : Lemmatisation et fréquences


SOMMAIRE :  ▶ Chapitre 12 ▶ Chapitre 13 ▶ Chapitre 14 - Chapitre 15 -  ▶ Chapitre 16 ▶ Chapitre 17


Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;

Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :

  1. Le lemme lui-même et ses données morpholexicales, si nécessaire une désambiguation ;
  2. Le nombre d'occurrence du lemme dans le livre XXX au complet.

Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret- promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum- ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit.

ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset aliquantum temporis consumpsisset ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum uocat sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae uenenum erat et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit quoniam eius arbitrium qui possint adimant secundam fidem praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat.

memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset sibi ipsa consuleret.

hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum ad Sophonibam uenisset ' accipio inquit' nuptiale munus neque ingratum si nihil maius uir uxori praestare potuit.

hoc tamen nuntia melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem'.

non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide hausit.

quod ubi nuntiatum est Scipioni ne quid aeger animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat.

postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius in tribunal escendit et contionem aduocari iussit.

ibi Masinissam primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat.

addit uerbis honorem neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.

Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat et alii militares uiri prout a quoque nauata opera erat donati.

his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.



Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité

© WebLettres 2002-2022 
Sécurisé par Positive SSL