WebLettres classiques

Tite Live, Livre XXX : Lemmatisation et fréquences


SOMMAIRE :  ▶ Chapitre 12 ▶ Chapitre 13 ▶ Chapitre 14 ▶ Chapitre 15 - Chapitre 16 -  ▶ Chapitre 17


Cette page sera utile pour s'entraîner à identifier les lemmes (les mots tels qu'il apparaissent dans un dictionnaire) en lisant dans le texte les formes conjuguées et déclinées ;

Mode d'emploi - Il faut cliquer sur le mot qu'on veut étudier. Cela fait apparaître alors en haut du bloc de texte, et pour 5 secondes :

  1. Le lemme lui-même et ses données morpholexicales, si nécessaire une désambiguation ;
  2. Le nombre d'occurrence du lemme dans le livre XXX au complet.

Scipio C Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam misso cum quibus et Masinissae legati profecti sunt ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat permunit.

Carthaginienses non breui solum sed prope uano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum uis.

qui ubi in castra Romana et in praetorium peruenerunt more adulantium- accepto credo ritu ex ea regione ex qua oriundi erant- procubuerunt.

conueniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.

ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate bis iam euersae incolumi futurae iterum hostium beneficio imperium ex uictis hostibus populum Romanum non perniciem petere paratis oboedienter seruire imperaret quae uellet.

Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli euentu auctam uictoriam se non pacem domum reportaturum esse tamen cum uictoriam prope in manibus habeat pacem non abnuere ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire.

leges pacis se has dicere captiuos et perfugas et fugitiuos restituant exercitus ex Italia et Gallia deducant Hispania abstineant insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant naues longas praeter uiginti omnes tradant tritici quingenta hordei trecenta milia modium.

-- pecuniae summam quantam imperauerit parum conuenit alibi quinque milia talentum alibi quinque milia pondo argenti alibi duplex stipendium militibus imperatum inuenio. --

'his condicionibus inquit' placeatne pax triduum ad consultandum dabitur.

si placuerit mecum indutias facite Romam ad senatum mittite legatos'.

ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetrabilior pax esset.



Contact - Qui sommes-nous ? - Album de presse - Adhérer à l'association - S'abonner au bulletin - Politique de confidentialité

© WebLettres 2002-2022 
Sécurisé par Positive SSL